Latin
5.211.10 to 5.211.20
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 5.211.10-20
Unproofread scanNot analysed yet
Illud deinde inter episcopos urbium Arelatensis et Viennensis, qui de primatus honore apud nos certabant, a sancta synodo definitum est, ut qui ex his approbaverit suam civitatem esse metropolim, is totius provinciae honorem primatus obtineat, et ipse juxta canonum praeceptum ordinationum habeat potestatem. Certe ad pacis vinculum conservandum hoc consilio utiliore decretum est, ut si placet memoratarum urbium episcopis unaquaeque de his viciniores sibi intra provinciam vindicet civitates, atque eas ecclesias vindicet quas oppidis suis proximas magis esse constiterit, ita ut, memores unanimitatis atque concordiae, non alter alterum longius sibi usurpando quod est alii proprium inquietet. II. Ut episcopi qui contra statuta faciunt honore priventur. Gestorum quoque serie conscribi placuit ad perpetem disciplinam quod circa Octavium, Ursionem, Remigium ac Tryferium episcopos synodus sancta decrevit, qui in usurpationis quamdam de ordinatione sacerdotum invidiam vocabantur, quod hactenus [T. 1, 2, eatenus] his videtur indultum, ut de caetero hac auctoritate commoniti nihil usurpare conentur, siquidem ea se ab hac causa excusatione defenderint qua dicerent prius se non esse conventos. Proinde judicavit synodus, ut si quis ex hoc fecerit contra statuta majorum, sciat is qui ordinatus fuerit sacerdotii se honore privandum, et ille qui ordinaverit auctoritatem se in ordinationibus vel in concillis minime retenturum. Non solum autem circa memoratos episcopos haec sententia praevalebit, sed et circa omnes qui simili errore decepti ordinationes hujusmodi perpetrarint. III. De laicis qui in clericos crimen intendunt. De Palladio autem laico, qui Spano presbytero non leve crimen intenderat, inter quos episcopus Tryferius ejusdem criminis causas se recognovisse testatus est, id concilii decrevit auctoritas, ut idem Palladius in eadem sententia maneret, qua cognitionis tempore a Tryferio fuerat sacerdote mulctatus, in hoc ei humanitate servata concilii, ut ipse Tryferius in potestate habeat quando voluerit ei relaxare.