Latin
6.213.41 to 6.213.56
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 6.213.41-56
Unproofread scanNot analysed yet
placuit omni synodo hos tales ab Ecclesia Dei et a coetu catholicorum segregari, ac excommunicatos exsilio relegari, ut post correcti satisfactione poenitentiae ad sanctam communionem possint idem admitti, non ad clerum. VIII. Ut bis in anno concilium fiat. Sufficere visum est his in anno per singulas provincias episcoporum concilium fieri, semel quidem post tertiam hebdomadam paschalis festivitatis, ita ut in quarta quaque hebdomada qu» consequitur, id est media Pentecoste concilium compleatur. Admoneant autem comprovinciales episcopi ii qui peramplioribus, id est in metropolitanis civitatibus degunt. Secundum vero concilium Idibus Octobribus pro vindemiae temporibus habeatur: qui dies apud Graecos Hyperberetaei mensis decimus invenitur. In ipsis autem conciliis et presbyteros et diacones et judices sive curiales ac privatos praesentes esse oportet: et omnes quotquot se laesos existimant causas enarrent et synodicam exspectent sententiam. Nec liceat aliquibus apud semetipsos concilia metropolitanorum queat esse praesentia, et absque metropolitanorum episcoporum conscientia facere, quibus de omnibus causis veridicum ac fidelissimum constat emissum esse sanctionis judicium. Ego Hilarius episcopus juxta id quod universis sanctis episcopis meis qui mecum subscripserunt placuit, statuta Patrum secutus his definitionibus subscripsi sub die xiii Kalendas Decembris Theodosio Augusto septies decies et Festo consule honesto Ego Severianus episcopus huic definitioni interfui et subscripsi die consulatus supra scripti. Ego Audentius episcopus his statutis interfui die consulatus supra scripti. Ego Julius [T. 2, Julianus] episcopus his statutis interfui et subscripsi die consulatus supra scripti. Ego Arcadius episcopus his definitionibus interfui et subscripsi die consulatus supra scripti. Ego Auspicius episcopus his definitionibus interfui et subscripsi die consulatus supra scripti. Ego Severus episcopus his definitionibus interfui et subscripsi die consulatus supra scripti. Ego Valerianus episcopus his definitionibus interfui et subscripsi die consulatus supra scripti.