Latin
7.222.1 to 7.222.27
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 7.222.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
SEXDECIM EPISCOPORUM, HABITUM AERA CCCCLXXIX, THEODOSII MINORIS TEMPORIBUS SUB DIE VI IDUS NOVEMBRIS, CYRO CONSULE, IN ECCLESIA JUSTINIANENSI. I. De haereticis si in mortis discrimine convertantur. Haereticos in mortis discrimine positos si catholici esse desiderant, si desit episcopus, a presbytero cum chrismate et benedictione consignari placet. II. Ut nullus minister sine chrismate proficiscatur. Nullum ministrorum, qui baptizandi recipit officium. ,sine chrismate usquam debere progredi, quia inter nos placuit semel chrismari. De eo autem qui baptismate quacunque necessitate faciente non chrismatus fuerit, in confirmatione sacerdos commonebitur: nam inter quos chrismatis ipsius non nisi una benedictio est, non ut praejudicans quidquam, sed ut non necessaria habeatur repetita chrismatio. III. De poenitentibus qui de corpore exeunt. Qui recedunt de corpore poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione eis communicari, quod morientis sufficit consolationi secundum definitiones Patrum, qui hujusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt, ut si supervixerint stent in ordine poenitentium, ut ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione accipiant. IV. De clericis poenitentiam volentibus. Poenitentiam' desiderantibus clericis non negandam. V. De his qui ad ecclesiam confugiunt ne tradantur. Eos qui ad ecclesiam confugerint tradi non oportere, sed loci sancti reverentia et intercessione defendi. VI. De mancipiis confugientibus ad ecclesiam. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes ecclesias districtissima damnatione feriatur. VII. De libertis qui ecclesiae commendati sunt ne Opprimantur. In ecclesia manumissos vel per testamentum ecclesiae commendatos si quis in servitutem vel obsequium vel ad colonariam conditionem imprimere tentaverit, animadversione. ecclesiastica coercebitur. VIII. De his qui clericum alienum ordinare praesumunt. Si quilibet consistentem alibi clericum ordinandum putaverit, prius definiat ut cum ipso habitet, sic quoque non sine consultatione ejus episcopi cum quo ante habitavit;