# Documenta: Galliae Concilia 7.222.77-93

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, 7.222.77 to 7.222.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/7.222.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/7.222.77

XXIV. De incontinentibus clericis, De his autem qui prius ordinati hoc ipsum inciderunt Taurinatis [T. 2, Tauritanae] synodi sequendam esse sententiam, qua jubentur non ulterius promoveri. XXV. De viris probatis. De idoneis autem et probatioribus [T. 2, probatis] viris, quos clericatui alligari ipsa vitae gravitas cogit, si forte inciderunt duplicata matrimonia, ut non ultra subdiaconatum vel ecclesiasticas capiant dignitates. XXVI. De diaconissis non ordinandis. Diaconissae omnismodis non ordinandae; si quae jam sunt, benedictioni quae populo impenditur capita submittant. XVII. De feminis quas viduitatem professae sunt coram episcopo. Viduitatis servandae professionem coram episcopo in secretario habitam, imposita ab episcopo veste viduali, non esse violandam: ejus vero raptorem vel ipsam talis professionis desertricem merito esse damnandam. XXVIII. De his qui professi sunt castitatem si praevaricaverint. In utroque sexu desertores professae eastitatis praevaricatores habendi, et his omnibus per poenitentiam legitimam consulendum.

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
