# Documenta: Galliae Concilia 7.223

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, Xxvii Concilium Arausicanum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/7.223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/7.223

XXIX. Ut nullus episcopus de concilio sine consensu discedat aut ad concilium ire excuset. Haec quae subscribimus cum eorum quoque concordia qui consensus dederunt rata deinceps inter nos ac nostros haberi volumus et habenda sancimus, non ita praetereuntes eos qui synodo aut per se aut per consensus suos, vel ad vicem sui per legatos destinando adesse detrectant; ut sibi supra nos illi placeant qui patrum statuta despiciunt, quibus bis in anno, quod nobis pro temporum qualitate difficile est, sanctum est convenire; adjicientes quod similibus deinceps paginis pro salubritate ac remediis ecclesiasticis congregandi adjicere optamus, ut nullus conventus sine alterius conventus denuntiatione solvatur. Itaque sequenti anno, si Domino ac Deo nostro Jesu Christo permittente conceditur, die xv Kalendas Novembris Justiniano in Arausico territorio conventum habebimus: qui ideo tanto prius per conventum ipsum denuntiatur, ut tam excusationis libertas quam invitationis necessitas non sit; de die enim et loco per nos ipsos commonebimur singuli nobiscum, in exemplaribus ea quae per nos sunt constituta referentes: reliquos qui defuerunt beatissimi fratris nostri Hilarii sollicitudini relinquimus datis ad ipsos borum exemplaribus commonendos. Post omnia occurrit de imbecillitatibus fragilitatis humanae, ut si quis episcopus per infirmitatem, debilitatem vel aliquam hebetudinem sensus inciderit, aut officium oris amiserit, ea quae non nisi per episcopos geruntur non sub praesentia sua presbyteros agere permittat, sed episcopum evocet cui quod in ecclesia agendum fuerit imponat. Ego Hilarius episcopus subscripsi. Ego Claudius episcopus subscripsi. Ego Constantianus episcopus subscripsi. Ego Audentius episcopus subscripsi. Ego Agrestius episcopus subscripsi. Ego Julius episcopus subscripsi. Ego Auspicius episcopus subscripsi. Ego Theodorus episcopus subscripsi. Ego Maximus episcopus subscripsi. Ego Eucherius episcopus subscripsi, sanctorum sacerdotum comprovincialium meorum super his exspectaturus assensum. Ego Nectarius episcopus subscripsi. Ego Justus episcopus subscripsi. Gevetius episcopus subscripsi. Ego Augustalis episcopus subscripsi. Ego Ingenuus episcopus subscripsi. Ego Superventor Solonius episcopus subscripsi. Pro patre meo episcopo Claudio subscripsi et recognovi.

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
