# Documenta: Galliae Concilia 8.225

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, Xxviii Concilium Vasense Primum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/8.225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/8.225

HABITUM AERA CCCCLXXX, APUD AUSPICIUM EPISCOPUM ECCLESIAE CATHOLICAE, THEODOSII MINORIS TEMPORIBUS, DIOSCORO CONSULE, SUB DIR IDUS NOVEMBRIS. I. Ut Gallicani episcopi in Gallias non discutiantur. Placuit ergo tractatu habito episcopos de Gallicanis provinciis venientes intra Gallias non discutiendos, sed solum sufficere si nullus communioni alicujus interdixerit; quia inter circumhabitantes ac sibi pene invicem notos non tam testimonio indigent probi, quam denotatione et denuntiationibus depravati. II. De poenitentibus subito mortuis ut oblationes eorum recipiantur. Pro his qui poenitentia accepta in bono vitae cursu satisfactoria compunctione viventes, sine communione inopinato nonnunquam transitu in agris aut itineribus praeveniuntur, oblationem recipiendam et eorum funera ac deinceps memoriam ecclesiastico affectu prosequendam, quia nefas est eorum commemorationem excludi a salutaribus sacris, qui ad eadem sacra fideli affectu contendentes, dum se diutius reos statuunt, indignos salutiferis mysteriis indicant ac purgatiores restitui desiderant, absque sacramentorum viatico intercipiuntur, quibus fortasse nec absolutissimam reconciliationem sacerdos denegandam putasset. III. Ut ab alterius episcopo chrisma nullus accipiat. Per singula territoria presbyteri vel ministri ab episcopis, non prout libitum fuerit a vicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma, appropinquante solemnitate paschali, nec per quemcunque ecclesiasticum: sed si qua necessitas aut ministrorum occupatio est, per subdiaconum, quia inhonorum est inferioribus summa committi, optimum autem est ut ipse suscipiat qui in tradendo usurus est; si quid obstat, saltem is cujus officii est sacrarium disponere et sacramenta suscipere. IV. Ut qui oblationes defunctorum retinent excommunicentur. Qui oblationes defunctorum retinent et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles ab Ecclesia abjiciendi, quia usque ad exinanitionem fidei pervenire certum est hanc pietatis divinae exacerbationem, qua et fideles de corpore recedentes votorum plenitudine, et pauperes collatu alimoniae et necessaria sustentatione fraudantur: hi enim tales quasi egentium necatores, nec credentes judicium Dei habendi sunt; unde et quidam patrum in hoc scriptis suis inseruit congruente sententia qua ait: Amico quippiam rapere furtum est. Ecclesiae fraudare sacrilegium. V. Ut qui sententiae episcopi sui non acquiescit recurrat ad synodum. Si quis episcopi sui sententiae non acquiescit, recurrat ad synodum.

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
