# Documenta: Galliae Concilia 9.2

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, Xxix Concilium Vasense Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/9.2

II. Qualiter recitentur a diaconibus homiliae. Hoc etiam pro aedificatione omnium ecclesiarum et pro utilitate totius populi nobis placuit, ut non solum in civitatibus sed etiam in omnibus parochiis verbum faciendi daremus presbyteris potestatem, ita ut si presbyter aliqua infirmitate prohibente per se ipsum non potuerit praedicare, sanctorum Patrum homiliae a diaconibus recitentur: si enim digni sunt diacones quod Christus in Evangelio locutus est legere, quare indigni judicentur [U., G., sunt] sanctorum Patrum expositiones publice recitare?

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
