# Documenta: Graecorum Concilia 1.11.15-33

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 1.11.15 to 1.11.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.15

Qui au- tem praeter haec agit, periclitabitur de clero suo. IV. Qualiter episcopi debeant ordinari. Episcopum oportet ab omnibus episcopis, si fieri potest, qui sunt in provincia ejus ordinari; si vero hoc difficile fuerit vel urgente necessitate vel itine- ris longitudine, certe tres episcopi debeant in unum esse congregati; ita ut etiam caeterorum qui absentes sunt consensum litteris teneant, et ita fa- ciant ordinationem. Potestas sane vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum. V. De excommunicatis clericis sive laicis. Servetur et ista sententia, ut hi qui ab aliis ex- communicantur ab aliis ad communionem non recipiantur. Requiratur sane, ne forte qui ex aliqua in- dignatione animi aut contentione aut qualibet tali commotione stomachi episcopi sui excommunicatione abstenti sunt. Ut ergo digna haec possint examina- tione perquiri, recte visum est, per singulos annos in singulis quibusque provinciis bis in anno episco- porum concilium fieri, ut simul in unum convenien- tes ex omni provincia, hujusmodi examinent quae- stiones: ut ita demum hi qui ob culpas suas epi- scoporum suorum offensas merito contraxerunt, digne etiam a caeteris excommunicati similiter ha- beantur, quousque in communione vel ipso episcopo suo visum fuerit humaniorem circa eos ferre sen- tentiam. Habeatur autem concilium semel ante dies Quadragesimae, ut omnibus si quae sunt simultatibus amputatis, mundum solemne Deo munus possit of- ferri; secundum vero concilium agatur circa tempus autumni. VI. De primatibus episcoporum metropolitanorum. Mos antiquus perduret in Aegypto vel Libya et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo hoc idem moris est. Similiter autem et apud Antiochiam caeterasque provincias honor suus unicuique servetur Ecclesiae. Per omnia autem ma- nifestum quod si quis praeter voluntatem et con- scientiam metropolitani episcopi fuerit ordinatus, hoc concilium magnum et sanctum censuit non de- bere esse episcopum: sane si communi omnium consensu rationabiliter probato secundum ecclesia- sticam regulam, duo vel tres animositate ducti per contentionem contradicant, obtineat plurimorum sententia sacerdotum.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
