# Documenta: Graecorum Concilia 10.89.100-120

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 10.89.100 to 10.89.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.100

Propter hanc etenim causam dicimus eum di- spensatorie et ipsis benedixisse tunc nuptiis, cum in Cana Galilaeae cum sanctis vocatus apostolis adesse dignatus est. Haec sapere sumus edocti a sanctis apostolis et evangelistis et ab omni Scriptura divinitus inspirata, nec non et a beatis Patrum confessionibus veritate subnixis. His omnibus etiam tuam religionem concordare, et praeter aliquem dolum consentire jam convenit: quae vero religionem tuam anathematizare necesse est huic epistolae nostrae subjecta [ T. 1, 2, subjuncta] sunt. I. Si quis non confitetur Deum veraciter esse Emmanuel et propterea Dei genitricem sanctam Virginem, peperit enim secundum carnem, carnem factum Dei Verbum secundum quod scriptum est: Verbum caro facium est; anathema sit. II. Si quis non confitetur carni secundum subsi- stentiam unitum Dei Patris Verbum, unumque esse Christum cum propria carne, eumdem scilicet Deum simul et hominem; anathema sit. III. Si quis in uno Christo dividit substantias post unitatem, sola eas connexione conjungens ea quae secundum dignitatem est vel etiam auctorita- tem aut potestatem, ac non potius conventu, qui per unitatem factus est naturalem; anathema sit. IV. Si quis personis duabus vel subsistentiis eas voces quae in apostolicis scriptis continentur et evangelicis, dividit, vel quae de Christo a sanctis di- cuntur vel ab ipso etiam de se ipso, et aliquas quidem ex his velut homini qui praeter Dei Verbum specialiter intelligatur, aptaverit, illas autem tan- quam Deo dignas soli Dei Patris Verbo deputaverit; anathema sit. V. Si quis audet dicere Christum hominem theo- phoron, id est Deum ferentem, ac non potius Deum esse veraciter dixerit, tanquam Filium per naturam secundum quod Verbum caro facium est, et commu- nicaverit similiter ut nos carni et sanguini; anathema sit. VI. Si quis dicit Deum esse vel Dominum Christi Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum confitetur Deum simul et hominem, propterea quod Verbum caro factum est secundum Scripturas;

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
