Latin
10.89.160 to 10.89.165
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.160-165
Unproofread scanNot analysed yet
Non dixit enim Scriptura Verbum Dei personam sibi hominis as- sumpsisse, sed carnem factum esse: id autem est ostendere Verbum Dei similiter ac nos participatum habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere pro- cessisse, non abjecta nec deposita deitate aut gene- ratione illa quam habebat ex Patre; sed mansisse etiam in assumptione carnis Deum quod erat. Hoc ubique recta fidei ratio protestatur; in tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus; ideo illi non du- bitarunt sanctam Virginem dicere Theotocon, non quia Verbi natura deitasque in sancta Virgine sum- psit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationabili, cui sub- stantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter esse natum dicitur. Haec igitur pro charitate in Christo scribo, quaerens tanquam fratrem, et con- testans coram Deo et electis angelis, ut haec nobis- cum et sentias simul et doceas, ut ecclesiarum pax salva servetur, et concordiae charitatisque vin- culum indissolubile maneat sacerdotibus.