Latin
10.89.35 to 10.89.44
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.35-44
Unproofread scanNot analysed yet
Nec carnem itaque dicimus in na- turam deitatis esse conversam, nec substantiam car- nis in ineffabilem Dei Verbi essentiam commutatam, inconvertibilis enim est et incommutabilis, idemque ipse juxta Scripturas jugiter permanens. Visus est autem et parvulus positus adhuc in cunabilis et in sinibus [U. ,in sinu ]genitricis Virginis constitutus, universam creaturam replebat ut Deus, genitori suo indivisus existens; quod divinum est enim sine quantitate et sine mole cognoscitur, nec ullis ter- minis continetur. Unitum ergo carni Verbum Dei secundum subsistentiam confitentes, unum adora- mus Filium et Dominum Jesum Christum, non seor- sum ponentes et determinantes hominem et Deum velut invicem sibi dignitatis et auctoritatis unitate conjunctos, hoc enim novitas vocis est et aliud nihil, nec item Christum specialiter nominantes Deum Verbum quod ex Deo est, nec alterum similiter Chri- stum specialiter qui de muliere natus est; sed unum solummodo Christum Dei Patris Verbum cum propria carne cognoscimus. Tunc enim juxta nos unctus est, quamvis spiritum dignis ipse contulerit et non ad mensuram, sicut beatus cvangelista Joannes asse- ruit. Sed nec illud dicimus quod Dei Verbum velut homine communi, qui de sancta Virgine natus est, habitaret [U. ,G. ,habitarit], ne Deum homo Christus habitatorem possidere credatur. Quamvis enim Verbum habitaverit in nobis, et dictum sit in Christo habitare omnem plenitudinem deitatis cor- poraliter et tamen intelligimus eum, quod caro factus, non sicut in sanctis habitare dicatur, nec talem in ipso habitationem factam definire tentavimus; sed unitus juxta naturam nec in carnem penitus commu- tatus talem sibi fecit habitationem qualem et anima hominis habere creditur ad proprium corpus. Unus igitur est Christus, Filius et Dominus, non velut conjunctionem quamlibet in unitate dignitatis et auctoritatis hominis habentis ad Deum, non enim po- test unire naturas sola dignitatis aequalitas.