# Documenta: Graecorum Concilia 11.103.117-130

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 11.103.117 to 11.103.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.117

Per singulas ecclesias rusticanas parochias sive in possessionibus permanere immobiles apud eos qui eas tenent episcopos, et maxime qui eas sine vio- lentia jam per triginta annos tenentes gubernaverint; si vero intra [AE., B. R., infra] triginta annos etiam facta fuerit aut fiat de eis dubitatio, licere eis qui se dixerint laesos propter eas movere apud synodum provinciae certamen. Si quis vero putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud principem ipsius dioeceseos aut apud Constantinopolitanae civi- tatis sedem agat judicium, sicut jam dictum est: si vero quaelibet civitas per auctoritatem imperialem renovata est, aut si renovetur in posterum civilibus et publicis ordinationibus, etiam ecclesiarum paro- chiarum sequatur ordinatio. XVIII. De conspiratione clericorum, quod Graeci fratrias dicunt. Conjurationum et conspirationum crimen, quod apud Graecos dicitur fratria, et publicis etiam legi- bus certum est penitus inhiberi, hoc multo magis in sancta Dei Ecclesia ne fiat convenit abdicari. Si qul vero clerici seu monachi inventi fuerint conjurantes aut fratrias vel factiones aliquas componentes suis episcopis aut aliis clericis, omnimodo cadant de pro- prio gradu. XIX. Quod oportet per provincias bis in anno concilium fieri. Pervenit in nostras aures quod in provinciis sta- tuta episcoporum concilia minime celebrentur, et quod inde multae quae correctione opus habeant ecclesiasticae res negligantur: statuit igitur haec sancta synodus secundum Patrum regulas bis in anno in unum convenire per singulas provincias episcopos, ubi metropolitanus probaverit, et sic corrigere sin- gula quae emerserint. Qui vero noluerint convenire episcopi constituti in suis civitatibus, et hoc maxime cum in sui corporis sanitate consistant, etiam om- nibus aliis urgentibus et inexcusabilibus negotiis li- beri sint, licere eos fraternae charitatis admonitioni- bus corripi. XX. Quod minime clericos in aliam civitatem transmigrare liceat, nisi eos qui proprias amiserint civi- tates.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
