Latin
11.103.131 to 11.103.135
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.103.131-135
Unproofread scanNot analysed yet
Clericos in singulis ecclesiis constitutos, sicut jam decrevimus, non licere in alterius civitatis ecclesiis ordinari, sed quiescere in ea in qua ab initio fecit principium ministrandi, exceptis illis qui proprias civitates perdiderunt et ex necessitate ad alias ec- clesias migraverunt. Si vero quicunque episcopus post definitionem istam ad alium episcopum perti- nentem clericum susceperit, placuit sanctae synodo hunc qui suscepit et eum qui susceptus est tandiu excommunicatos manere, quandiu ipse clericus ad propriam revertatur ecclesiam. XXI. De episcoporum aut clericorum accusatoribus quales debeant suscipi in accusatione. Clericus sive laicus, qui accusaverit episcopos aut clericos, temere atque indifferenter non debent suscipi in accusationem, nisi prius eorum opinio fuerit praescrutata.