Latin
11.103.41 to 11.103.43
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.103.41-43
Unproofread scanNot analysed yet
non quod in praeceden- tibus aliquid deesset adjicientes, sed de Spiritu san- cto eorumdem [U. ,eumdem] intellectum adversus eos qui deitatis ejus dominationem nituntur adimere Scri- pturarum testimoniis plenius manifestantes: propter eos sane qui dispensationis mysterium tentant cor- rumpere, et purum hominem esse qui ex sancta vir- gine Maria natus est impudenter divulgant, beatis- simi quondam Cyrilli Alexandrinae ecclesiae sacerdo- tis synodicas epistolas tam ad Nestorium quam ad caeteros per orientem congruas et sibi consentientes suscepit [U. ,suscipit], ad confutationem quidem Nestorianae amentiae, interpretationem vero eorum qui religioso zelo salutaris symboli cupiunt intelle- ctum: quibus et epistolam sancti ac beatissimi primae sedis archiepiscopi Leonis, scriptam ad Fla- vianum sanctae recordationis archiepiscopum ad perimendam Eutychetis malignitatem quaeque ma- gni Petri confessioni concordat, et communem quamdam paginam existentem contra cos qui non recte glorificant ad confirmationem catholicae reli- gionis evidenter subjunxit. Nam et eos qui in duos filios dispensationis dominicae mysterium scindere moliuntur exsecratur, et eos qui passibilem divinita- tem unigeniti Filii audent asserere de concilio sacer- dotum repellit, et eos qui in duas naturas Christi temperamentum vel confusionem argumentantur ad- versatur, et qui coelestem aut alterius cujusque sub- stantiam existere formam servi quam ex nobis as- sumpsit insaniendo asserunt procul abjicit, et eos qui duas quidem ante adunationem naturas Domini delirant, unam vero post adunationem confingunt, anathema facit. Consentientes igitur sanctis Patribus unum eum- demque Filium confiteri Dominum nostrum Jesum Christum consona voce pariter edocemur: perfe- ctum eumdem in divinitate, perfectum eumdem in humanitate, Deum verum et hominem verum, eumdem ex anima rationali et corpore, secundum divinitatem unius cum Patre naturae, secundum humanitatem eumdem unius naturae nobiscum, per omnia similem nobis absque peccato, ante saecula quidem ex patre natum secundum divinitatem, in novissimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salu- tem ex Maria virgine Dei genitrice secundum humanita- tem unum cumdemque Christum Filium Dominum unigenitum in duas naturas inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter cognoscendum;