# Documenta: Graecorum Concilia 11.103.44-56

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 11.103.44 to 11.103.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.44

in nullo natu- rarum differentias propter unitatem perimendas, magis autem salva utriusque naturae proprietate, et in una coeunte persona unoque statu concurrente; non in duabus personis partiendum vel dividendum, sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum Verbum Dominum nostrum Jesum Christum, sicut ab exor- dio prophetae de eo et ipse nos erudivit et Patrum nobis tradidit symbolum. His itaque cum omni un- dique subtilitate et diligentia a nobis ordinatis, sta- tuit sancta et universalis synodus aliam fidem nulli licere proferre, aut scribere, aut edere, aut sapere, aut docere aliter; qui autem audent aut exponere aliam fidem, aut proferre, aut docere, aut tradere aliud symbolum volentibus converti ad scientiam veritatis ex Gentilibus, ex Judaeis vel haereticis qui- buscunque, si quidem episcopi aut clerici fuerint, alienos esse episcopos ab episcopatu et clericos a clero: sin vero monachi vel laici fuerint, anathema fieri. Regula ecclesiasticae ordinatae a supra scripto concilio. I. De canonibus uniuscujusque concilii conservandis. A sanctis Patribus in unaquaque synodo usque nunc prolatas regulas tenere statuimus. II. Quod non oporteat episcopos aut quoslibet ex clero [clericos] per pecunias ordinari. Si quis episcoporum accepta pecunia ordinationem fecerit et in nundinationem deduxerit inappretiabilem gratiam, atque ordinaverit episcopum sive chorepisco- pum, seu presbyterum, seu diaconum aut quemcunque alium qui connumeratur inter clericos aut accepta pe- cunia ordinaverit oeconomum, defensorem sive para- monarium; quicunque ergo haec tentaverit, sive convictus fuerit, ipse quidem subeat gradus sui periculum; et qui sic ordinatur nullum habeat fructum ex hujus- modi mercimonio et creatione probrosa, sed sit alienus et dignitatis et sollicitudinis ejus quam per pecunias impetravit: sed et ille qui in his tam tur- pibus et illicitis lucris intercessor apparuit, siquidem clericus fuerit], de proprio decidat gradu;

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
