Latin
11.103.57 to 11.103.67
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.103.57-67
Unproofread scanNot analysed yet
si vero laicus sive monachus, anathema sit. III. Quod non oporteat episcopos, clericos et mona- chos praedia saecularia vel causas suscipere. Pervenit in sanctam synodum, quia de his qui in clero connumerantur quidam propter turpis lucri gratiam aliorum possessionum conductiones et cau- sas saeculares suscipiant, et se ipsos quidem a mi- nisteriis sanctis per desidiam separant, ad domos autem saecularium concurrant et substantiarum eo- rum gubernationes avaritiae causa suscipiant. Decrevit igitur sancta et magna synodus neminem dein- ceps horum, hoc est, episcopum, sive clericum, aut monachum conducere possessiones aut miscere se saecularibus procurationibus posse, nisi forte qui le- gibus ad minorum aetatum tutelas sive curationes inexcusabiles attrahuntur, aut cui ipsius civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit guber- nacula, vel orphanorum aut viduarum quae indefen- sae sunt aut earum personarum quae maxime ec- clesiastico indigent adminiculo, propter timo- rem Dei. Si quis vero transgressus fuerit statuta haec, ecclesiasticae correptioni subjaceat. IV. De honore monachis competente et ut nullus eorum tentet ecclesiastica aut saecularia inquietare negotia, nec alienum servum praeter conscientiam domini ejus suscipere. Qui vere et pure solitariam eligunt vitam digni sunt convenienti honore: quia tamen quidam habitu monachi utentes, ecclesiasticos actus civilesque con- turbant, circumeuntes indifferenter civitates nec non et monasteria, se ipsos praesumptioni propriae commendantes; placuit neminem sibi aut aedificare aut constituere [AE. ,construere] monasteria aut oratorii domum sine conscientia ipsius civitatis episcopi: eos vero qui per singulas civitates seu possessiones in monasteriis sunt subjectos esse episcopos, et quie- tos operam dare atque observare jejunia et orationes in locis in [quibus semel Deo sese devoverint perma- nentes, et neque communicare, ecclesiasticas neque saeculares aliquas attrectare actiones, relinquentes propria monasteria; nisi forte jubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius civitatis episcopo: et neminem servorum suscipi in monasterium ut sit cum eis monachus, nisi cum domini proprii con- scientia· Praetereuntem vero haec decrevimus extra communionem esse, ne nomen Domini blasphemetur: convenit vero civitatis episcopo curam et sollicitudi- nem necessariam monasteriis exhibere.