Latin
11.103.84 to 11.103.99
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.103.84-99
Unproofread scanNot analysed yet
sed primum negotium ipsum agitetur apud episcopum proprium, et ita, si fuerit judicium ipsius episcopi [U. ,episcopi contrarium], apud ar- bitros ex utraque parte electos audiatur negotium: si quis vero contra haec fecerit, canonum subjaceat correptionibus. Et si clericus adversus suum, seu alium episcopum habeat causam, apud audientiam synodi provinciae ejus conqueratur [AE. ,inquiratur]: si vero contra ipsius provinciae ac metropolitanum episcopum episcopus sive clericus habeat controver- siam, pergat aut ad ipsius dioecesis episcopos, aut certe ad Constantinopolitanae regiae civitatis sedem, et ibi proprium negotium exsequatur [B. R. ,exquiratur]. X. Quod non liceat clerico in duabus ecclesiis ministrare. Non licere clericum in ecclesiis duarum civitatum ordinari [T. 2, ministrare], sed in ea in qua ab initio ordinatus est et cujus expetierat ante perfugium: et si propter vanae gloriae desiderium utpote ad ecclesiam majorem confugerit, jubemus eum ec- clesiae propriae restitui, id est ubi ab exordio ordina- tus est, et ibi tantummodo ministrare. Si vero quis jam translatus est ab ecclesia in aliam ecclesiam, nihil habeat commune cum priore ecclesia, sive sub ecclesia constitutis martyriis sive ptochiis vel xenodo- chiis aut eorum negotiis. Eos vero qui ausi fuerint post ordinationem hujus magnae et universalis synodi agere quae prohibita sunt, statuit sancta synodus ca- dere de proprio gradu. XI. Quod oporteat egenis epistolia tribui, honestiores autem commendatitiis litteris approbari. Omnes pauperes et indigentes ecclesiasticis auxi- liis cum probatione epistolii sive pacificis, quae di- cuntur irenica ecclesiastica, tantummodo proficisci statuimus, et non commendatitiis epistolis; quia commendalitias quas dicimus epistolas eos tantum accipere convenit,, qui in opinione sunt clariores, ut eis tantummodo praebeantur. XII. Quod nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur. Pervenit ad nos quod quidam praeter ecclesiasticas ordinationes affectantes potentiam per pragmaticum sacrum unam provinciam in duas dividant, et ex hoc inveniuntur duo metropolitani episcopi in eadem et una esse provincia: statuit igitur sancta synodus deinceps nihil tale attentari a quolibet episcopo, eos vero qui aliquid tale tentaverint cadere de proprio gradu.