# Documenta: Graecorum Concilia 11.104

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, Xi Concilium Chalcedonense. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.104

XXII. Quod non liceat clericis post mortem sui episcopi res ad eum pertinentes diripere. Non licere clericis post mortem sui episcopi ra- pere pertinentes ad eum res, sicuti jam ex praece- dentibus regulis statutum habetur: si vero haec fecerint, periclitari se noverint in proprio gradu. XXIII. De clericis et monachis vel excommunicatis qui praeter voluntatem sui episcopi ad urbem regiam veniunt. Pervenit in aures sanctae synodi quia clerici qui- dam et monachi nihil sibi habentes injunctum a pro- prio episcopo, interdum vero etiam illi qui ab eo fuerint excommunicati, veniant ad hanc regiam civi- tatem Constantinopolitanam, et multis temporibus in ea consistentes perturbationes tranquillitati ecclesia- sticae inferant et diversorum domos corrumpant: statuit igitur sancta synodus hos quidem primum commonere per defensorem Constantinopolitanae Ec- clesiae, ut exeunt de regia civitate; si autem in eo- dem proposito improbe perduraverint, etiam invitos eos ejici per eumdem defensorem, ut ad sua loca perveniant. XXIV. Quod non liceat monasteria diversoria saecularia fieri. Quae seniel consecrata fuerint monasteria cum judicio sui episcopi manere in perpetito, et pertinen- tes ad eas res conservari ipsi monasterio, et non ul- terius posse ea fieri saecularia habitacula; qui vero permiserint haec fieri, subjaceant his condemnationibus quae per canones constitutae sunt. XXV. Quod non oporteal post obitum episcopi ordinationem alterius episcopi diu differri. Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum est, negligunt creditos sibi greges et diffe- runt ordinationes facere episcoporum: placuit san- ctae synodo intra tres menses fieri ordinationes epi- scoporum, nisi forte inexcusabilis necessitas coege- rit ordinationis tempus amplius propagari [AE., pro- rogari]: si autem quis episcoporum haec non obser- vaverit, ipsum debere ecclesiasticae condemnationi subjacere: reditus vero ejusdem viduatae Ecclesiae integros reservari apud oeconomum ejusdem ec- clesiae.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
