# Documenta: Graecorum Concilia 11.105

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, Xi Concilium Chalcedonense. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.105

XXVI. De oeconomis, id est, dispensatoribus singularum ecclesiarum habendis. Quia in quibusdam ecclesiis, sicut ad nos pervenit, sine oeconomo episcopi res ecclesiasticas tractant; placuit omnes Ecclesias episcopos habentes habere et oeconomos de proprio clero, qui gubernent Eccle- siae res cum arbitrio sui episcopi, ut non sine testimo- nio sit gubernatio ipsarum rerum ecclesiasticarum, et ex hoc eveniat dispergi ejusdem Ecclesiae res et sacerdotali dignitati obtrectatio generetur: si vero quis haec non observaverit, divinis subjaceat regulis. XXVII. De his qui sibi rapiunt uxores. Eos qui sibi rapiunt uxores vel eos qui eis auxilium praestiterint, statuit sancta synodus, si quidem clerici fuerint, cadere de proprio gradu; si vero laici, anathema esse. Paschasius episcopus civitatis Lillibitanae, vicem agens beatissimi episcopi Leonis, definiens subscripsi. Lucensius episcopus civitatis Asculitanae, item vi- cem agens sanctissimi episcopi Leonis, definiens sub- scripsi. Bonifacius presbyter urbis Romae, vicem agens apostolicae sedis, definiens subscripsi. Anatholius episcopus Constantinopolitanae civitatis Romae novae, definiens subscripsi. Maximus episcopus Antiochenus definiens sub- scripsi. Juvenalis episcopus Hierosolymitanus definiens subscripsi. Thalasius episcopus Cappadociae Caesariensis de- finiens subscripsi. Quintilius episcopus Heracliae Macedonensis, vicem agens sanctissimi viri episcopi Anastasii civitatis Thessalonicensis, definiens subscripsi. Stephanus episcopus Ephesitanus definiens subscri- psi. Lucianus episcopus Byzensis, vicem ageris sanctis- simi episcopi Cyriaci Heracliae Thraciensis, definiens subscripsi. Eusebius episcopus Galatiae Ancyrensis definiens subscripsi. Diogenes episcopus Cyzizensis definiens subscripsi. Petrus episcopus Corithensis definiens subscripsi. Florus episcopus Sardiensis [T. 2, Sardicensis] definiens subscripsi. Eunomius episcopus Nicomediensis definiens sub- scripsi.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
