# Documenta: Graecorum Concilia 11.106.26-36

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 11.106.26 to 11.106.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.26

Hoc itaque nostrae commoniti sinceritatis edicto, abstinete profanis vocibus et ulterius desinite de divi- nis disputare, quod nefas est; quia non solum divino judicio peccatum hoc prout credimus punietur, ve- rum etiam legum et judicum auctoritate coercebitur. vii Kalendas Februarias Constantinopoli Sporacio consule. Sacra Valentiniani et Marciani augustorum post con- cilium Chalcedonense edicta in affirmationem ejusdem concilii et damnationem haereticorum. Imperatores Valentinianus et Marcianus augusti Palla- dio praefecto praetorii. Divinae semper potentiae referendae atque agendae sunt gratiae quia auctores haeresisque occulta nec latere concedit, nec durare impunita permittit: quo- rum unum malorum laedendi habet plurimam facultatem, alterum praecavendi caeteris praestat exemplum. Curae igitur esse divinitati hominum actus et maxime reverentiam religionis, proxime in confirmanda catho- lica fide evidenter apparuit, cum Eutychem scelera- torum dogmatum sectatorem nec latere, ut diu latue- rat, siniit, nec patefacto scelere passa est poenam sce- leris evitare. Sententiis itaque divinis humanisque damnatus synodicum decretum, ut merebatur, exce- pit, reus divinitati cui faciebat injuriam, reus hominibus quos decipere conabatur. Proxime etenim innu- merabiles ex toto pene orbe beatissimi episcopi Chal- cedone congregati improba praedicti Eutychetis una cum synodo ejus causa habita expulerunt commenta, secuti sanctorum definita majorum, quae vel apud Nicaeam a trecentis decem et octo constituta sunt, vel in hac postea alma urbe a centum quinquaginta sunt episcopis declarata, vel apud Ephesum, cum Nestorii est error exclusus, praesidentibus Coelestino Romanae urbis et Cyrillo Alexandrinae civitatis epi- scopis. Ea igitur quae sunt juxta pristinam disciplinam a venerabili synodo Chalcedone definita illa fide qua Deum colimus per omnia servanda censuimus atque censemus; quia valde consequens est sexcentorum triginta sacerdotum pura mente Deum colentium definita, quae pro orthodoxorum fide sacrosancta secun- dum Patrum regulas processerunt, summa cum vene- ratione conservare.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
