Latin
11.106.43 to 11.106.53
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.106.43-53
Unproofread scanNot analysed yet
Comperimus praeterea quaedam eos in contumeliam religionis et in invidiam venerabilis synodicae definitionis fuisse mentitos, con- scriptisque libris et chartarum tomis plura finxisse, quae eorum insaniam adversus veram fidem aperte signarent; atque ideo praecipimus ubicunque hujusmo- di scripta reperta fuerint, ignibus concremari: eos vero qui vel scripserint, vel aliis legenda tradiderint docendi studio vel discendi, censemus deportatione puniri; delenda est enim hac infausta haeresis sicut pridem edictis serenitatis nostrae continetur: omnibus adimimus facultatem, quia ultimo supplicio coercebitur qui illicita docere tentaverit. Eos vero qui se- quendi studio audierint scelerata disserentem dena- rum librarum auri mulctatione compescimus, ita enim materia subtrahetur erroris, si peccatorum et doctor defuerit et auditor, Palladi, parens charissime atque amantissime. Illustris itaque et magnifica au- ctoritas tua, edictis propositis, omnibus faciat nota quae jussimus, cognoscentibus moderatoribus provinciarum eorumque officiis, defensoribus etiam civitatum: quod si ea quae vera fide et sancto propo- sito custodienda censuimus aut neglexerint aut permiserint temerari, denarum librarum auri mulcta- tione perculsi, ut religionis legumque proditores, etiam de aestimatione laborabunt. Datum xv Kalendas Au- gustas Constantinopoli Sporacio consule et qui fuerit nuntiatus. Alia Marciani augusti adversus supra memoratos haereticos. Imperator Marcianus augustus Palladio praefecto praetorii. Licet jam jamque sacratissima constitutione man- suetudinis meae cautum ac definitum sit quae in eos severitas exercenda sit qui Eutychetis vel Apollina- ris haereticam perversitatem [U. ,pravitatem] secuti a religione et fide catholica deviarunt; Alexandrinae tamen urbis cives atque habitatores tantis sunt Apol- linaris infecti venenis, ut necessarium fuerit ea quae ante jam sanximus repetita etiam nunc lege decer- nere. Oportet enim ut sit numerosa severitas san- ctionum, ubi est licentia crebra culparum, custodienda: praeterea orthodoxae fidei cura tanto a sere- nitate mea adhiberi impensior debet, quanto res humanas divina praecedunt.