# Documenta: Graecorum Concilia 11.106.54-58

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 11.106.54 to 11.106.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.54

Quicunque ergo vel in hac sacra urbe, vel in Alexandrina civitate, vel in omni Aegyptiaca dioecese diversisque aliis provinciis Euty- chetis profanam perversitatem sequuntur, et ita non credunt ut trecenti decem et octo sancti Patres tra- diderunt catholicam fidem in Nicaea civitate fun- dantes, centum quoque et quinquaginta alii venera- biles episcopi qui in hac alma urbe Constantinopolitana postea convenerunt, sicut Athanasius et Theo- philus et Cyrillus sanctae recordationis episcopi Alexandrinae civitatis credebant, quos [T. 1, 2, quod] etiam Ephesitana synodus cui beatae memoriae Cyrillus praefuit, in qua Nestorii error expulsus est, in universis secuta est, quos et nuper venerabilis Chalcedone synodus est secula, prioribus conciliis sacerdotum ex omni prorsus parte consentientibus, nihilque adimens a sacrosancto symbolo neque ad- jiciens, sed Eutychetis dogmata funesta condem- nans; sciant se esse haereticos Apollinaristas, Apol- linaris enim facinorosissimam sectam Eutyches et Dioscorus mente sacrilega secuti sunt. Ideoque hi omnes qui Apollinaris vel Eutychetis perversitatem sequuntur, illis poenis, quae a divorum retro princi- pum constitutionibus contra Apollinaristas, vel serenitatis nostra postmodum sanctione contra Eutychianistas, vel hac ipsa augustissima lege contra eosdem decreta sunt, noverint se esse plectendos. Idcirco Apollinaristae, hoc est, Eutychianistae, quibus etsi est in appellatione diversitas, est tamen in haere- sis pravitate conjunctio, et dispar quidem nomen, sed idem sacrilegium, sive in hac alma urbe diver- sisque provinciis vel in Alexandrina civitate, sive intra Aegyptiacam dioecesim sunt, neque ita credunt quod praedicti venerabiles Patres credebant, neque viro reverentissimo Alexandrinae urbis antistiti Pro- terio fidem orthodoxam tenenti communicant, se- cundum sacratissimas divorum retro principum constitutiones, quae de Apollinaristis promulgatae sunt, non habeant potestatem faciendi testamentum nec condendae ultimae voluntatis, neque id adquirant quod ipsis ex testamento cujusquam fuerit dereli- ctum, nihil etiam ex donatione aliqua consequantur;

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
