# Documenta: Graecorum Concilia 2.20.14-24

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 2.20.14 to 2.20.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/2.20.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/2.20.14

hoc ergo quod eis invitis et aliis cogentibus contigit, si luctu et moerore animi acerbe se ferre demonstrant, ipsosque humili per bonam conversationem habitu incedentes dolere se quod inviti coacti sunt doceant, hos tanquam inculpatos a communione non vetari. Si autem jam prohibiti sunt ab aliquibus a communione, majoris di- ligentiae et inquisitionis causa aut per aliquorum igno- rantiam, statim recipi oportere. Hoc autem observari oportet et de clericis et de laicis omnibus: laicos sane qui in similes necessitatis causas inciderunt, tanquam qui nihil peccaverunt, maxime si eos probabilis vita commendet, ad ordinationem recipi placuit. IV. De his qui in templis idolorum coenaverunt. De his qui sacrificare coacti sunt, sed etiam de his qui in templis idolorum, coenaverunt, si qui eorum cum habitu cultiore ad templa perducti sunt, atque ibi pretiosiore adhuc veste mutata coenae, participes facti sunt idolorum, indifferenter sumentes omnia quae fuerunt apposita: placuit inter audientes uno anno constitui, tribus autem aliis annis agere poe- nitentiam, sed ex ipso triennio per biennium tan- tummodo orationi communicare, tertio autem anno reconciliari sacramentis. V. De his qui timore ritus gentilium peregerunt. Quotquot autem ascenderunt templa cum veste lugu- bri et recumbentes inter alios manducaverunt flentes, si compleverint poenitentiam triennii tempus, sine oblatione suscipiantur ad communionem, id est ut ipsi oblationem non offerant; si autem perducti ad templa non manducaverunt, biennio maneant in poe- nitentia, tertio vero anno communicent, sed sine oblatione ut dictum est, ut quarto jam anno perfectionem suam recipiant. Episcopum hinc habere licen- tiam oportet, ut perspecta singulorum conversatione normam regulamque conversationis attribuat, id est aut humanius agens secundum vitae modum tempus alicui breviare, aut etiam prolixius, quod correctio- nis necessarium viderit, addere.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
