# Documenta: Graecorum Concilia 2.20.40-57

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 2.20.40 to 2.20.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/2.20.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/2.20.40

X. De diaconibus. Diaconi quicunque cum ordinantur, si in ipsa or- dinatione protestati sunt dicentes velle se habere uxores nec posse se continere, hi postea, si ad nuptias convenerint, maneant in ministerio propter- ea quod his episcopus licentiam dederit: quicun- que sane tacuerunt et susceperunt manus impositionem professi continentiam, et postea ad nuptias convenerunt, a ministerio cessare debebunt. XI. De desponsatis puellis et ab aliis corruptis. Desponsatas puellas et postea ab aliis rapias pla- cuit erui et his reddi quibus fuerant antea despon- satae, etiam si eas a raptoribus florem pudoris ami- sisse constiterit. XII. De his qui ante baptismum sacrificaverunt idolis. Eos qui ante baptismum sacrificaverunt et postea baptismum consecuti sunt, placuit ad ordinem pro- moveri, tanquam ab omni crimine lavacri salutaris sanctificatione purgatos. XIII. De chorepiscopis. Vicarios episcoporum, quos Graeci chorepiscopos dicunt, non licere vel presbyteros vel diaconos or- dinare, sed nec presbyteris civitatis sine episcopi praecepto amplius aliquid imperare, vel sine aucto- ritate litterarum ejus in unaquaque parochia aliquid agere. XIV. De presbyteris a carne se abstinentibus. De his qui in clero sunt presbyteri vel diaconi et abstinent a carnibus, hoc placuit statui, ut non eas tanquam immundas contemnant, contingant tamen, a quibus quidem si abstinere volunt habeant potestatem; ita tamen ut si quando cum oleribus co- quuntur, eadem tanquam carnibus polluta non judi- cent, sed de his ad cibum assumant quamvis a carnibus se abstineant. Quod si in tantum eas immun- das et abominabiles judicaverint, ut nec olera quae cum carnibus coquuntur aestiment comedenda, tan- quam non consentientes huic regulae, cessare hos oportet a ministerio et ordine suo. Si quis autem hanc regulam monitus non obedierit, sed carnes ut dictum est immundas et abominandas aestimave- rit, cessare debet ab ordine suo.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
