Latin
Iii. Concilium Neocaesariense
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
II. De muliere: duobus fratribus nubere non licere. Mulier si duobus fratribus nupserit, abjici debere usque ad diem mortis; sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis conciliari oportet, ita tamen ut si forte sanitatem recuperaverit, matrimo- nio soluto, ad poenitentiam admittatur. Quod si defuncta fuerit mulier in hujusmodi consortio con- stituta, difficilis erit poenitentia remanenti: quae sententia tam viros quam mulieres tenere debebit.