Latin
3.6 to 3.8
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 3.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
VI. De praegnantibus baptizandis De praegnantibus: quoniam oportet baptizari quando volunt, nihil enim in hoc sacramento commune est, pariturae et illi quod de ejus utero fuerit editum; quia uniuscujusque in illa confessione libertas arbi- trii declaratur. VII. De presbyteris: ad secundas nuptias ire non licere. Presbyterum convivio secundarum nuptiarum in- teresse non debere, maxime cum petatur secundis nuptiis poenitentiam tribuere. Quis ergo est presby- ter qui propter convivium illis consentiat nuptiis? VIII. Uxoris adulterae virum clericum fieri non licere. Si cujus uxorem adulterium commisisse cum esset laicus fuerit comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si, in cleri- catu jam constituto eo, adulteravit, dato repudio di- mittere eam debet: si vero retinere ejus consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui.