# Documenta: Graecorum Concilia 4.29.1-15

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 4.29.1 to 4.29.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/4.29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/4.29.1

POST NICAENAM SYNODUM EDITUM AB EPISCOPIS QUINDECIM. Dominis honorabilibus consacerdotibus in Armenia constitutis Eusebius, Eulalius, Olympius [Ae., Olympus], Philetus [T. 1, Piletus; T. 2, Philestus]. Pappus, Basilius, Bithynicus [Ae., Binicus]. Hieracius, Hipatius [Ae., Ipanus; U., Lipacius], Bassus, Euge- nius, Gregorius, Aelianus, Presius [B. R., T. 1, Proe- sius], Eugenius, qui convenerunt in Gangrense con- cilium, in Domino salutem. Quoniam conveniens sancta synodus episcoporum in Gangrensem eccle- siam propter quasdam ecclesiasticas et necessarias causas inquirendas, et ea quae secundum Eustachium gesta sunt dignoscenda, invenit multa fieri indecen- ter ab his ipsis qui hunc eumdem Eustachium secuti sunt; necessario statuit, palam factis omnibus [U., cunctis], amputare universa qua ab eodem male commissa sunt. Declaratum est enim hos eosdem nuptias accusare, et docere quod nullus in conjugali positus gradu spem habeat apud Deum: unde factum est ut multae mulieres seductae, relictis propriis vi- ris, et viri uxoribus destitutis vinculum conjugale dissolverent, continentiam profitentes, quam cum retinere non possent, adulteria commiserunt. Inventi sunt etiam dissensiones ac separationes a dominicis constitutis Ecclesiarum Dei docere, id est et tradi- tiones ecclesiasticas et ea quae in ecclesiis aguntur debere contemni, privatis conventiculis institutis, atque ad imitationem eorum quae in domo Dei agun- tur omnia praesumere et celebrare: adhuc etiam vestibus communibus spretis novos et insolitos habi- tus assumpsisse: primitias quoque fructuum et obla- tiones eorum, quas veterum institutio ecclesiis tri- buit, sibimet vindicasse [Ae., vendicasse], id est propria ratiocinatione [T. 2, U., ratione] doctrinae tanquam sanctis sibi eas offerri debere, apud se et inter se dispensandas: servos a dominis recedentes, et per hunc inusitatum regionis suae habitum sub specie religionis dominos contempsisse: mulieres quoque praeter consuetudinem et sui sexus ornatum, hinc se justificari credentes, virilem habitum susce- pisse, pluresque earum occasione religionis tonsas genuini decoris comas penitus amputasse: jejunia quae in ecclesia praedicantur contemnendo, ventri servisse: nonnullos etiam eorum cibos carnium tanquam illicitos refutasse [Ae., T.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
