# Documenta: Graecorum Concilia 4.29.16-29

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 4.29.16 to 4.29.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/4.29.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/4.29.16

reputasse]: in domibus conjugatis [Ae., U., conjugatorum] ne ora- tiones quidem debere celebrari persuasisse, in tan- tum ut easdem fieri velent, et oblationibus quae in domibus factae fuerint minime communicandum esse decernant: presbyteros vero qui matrimonia contra- xerunt sperni debere dicunt, nec sacramenta quae ab his conficiuntur attingi: loca sanctorum martyrum vel basilicas contemnere, et omnes qui illuc conve- niunt et sacramenta conficiunt reprehendere: divites fideles qui non omnibus renuntiant quae possident spem non habere: et multa alia, quae enumerari nulli possibile est, singulos quosque [T. 2, U., quo- que] eorum pro suo arbitrio constituere. Unusquis- que enim eorum per talem institutionem ab eccle- siastico canone recedens tanquam proprias leges si- bimet condidit. Sed nec communis his omnibus et una sententia est: singuli enim prout videtur et libet ad accusationem ecclesiae nitendo tanquam rector non sit, vel addit decreta vel minuit. Propter haec ergo coactum [U., actum] est hoc concilium in Gan- grensi ecclesia habitum canones istos exponere, qui- bus probabuntur [U., G., probantur] memorati extra [Ae., B. R., E. 3, U., intra] ecclesiam esse: quod si per poenitentiam condemnaverint omnia haec quae male senserunt, tanquam a se non bene prolata, ac- ceptabiles fiant, atque eo singula quae debeant con- demnare synodus credidit [Ae., B. R., E. 3, U., cre- dit] exponenda. Quod si quis renuerit haec quae hodie constituta sunt, tanquam haereticus anathematizatus et damnatus abjiciatur et erit non solum incommu- nicatus, verum etiam ab ecclesia habeatur extorris, donec deprecetur episcopos et de universis quae pe- nes eos deprehensa atque delecta sunt prodiderit, quid horum susceperit observandum [T. 2, obse- quendum]. I. De his qui nuptias damnant. Si quis nuptias in accusationem deduxerit, et nui- lierem fidelem ac religiosam cum viro suo dormien- tem abominandam crediderit aut etiam accusandam, tanquam non posse conjugatos in regnum Dei in- gredi, anathema sit.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
