# Documenta: Graecorum Concilia 5.36.1-16

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 5.36.1 to 5.36.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.1

Anno sexto Constantii imperatoris, Leontio et Sallustio consulibus aera ccclxxi, Sar- dicensis synodus congregata est, ubi omnes [Ae., ibique omnes] per Orientem Ariani episcopi con- demnati sunt, qui conventi ad concilium occurrere reatu conscientiae noluerunt: in quo concilio inter caetera hae regulae pro disciplina ecclesiastica insti- tutae sunt. I. Episcopum non debere ad aliam civitatem se transferre. Osius episcopus dixit: Non minus mala consue- tudo quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam civitatem transire. Manifesta est enim causa qua hoc facere tentant, cum nullus in hac re inventus sit episcopus qui de majore civitate ad minorem trans- iret; unde apparet avaritiae eos ardore inflammari et ambitioni servire, et ut dominationem exerceant. Si ergo omnibus placet ut hujusmodi pernicies au- sterius vindicetur, n…c laicam communionem habeat qui talis est. Universi dixerunt: Placet etiam si talis aliquis exstiterit temerarius ut forsitan excusationem afferat, quod populi litteras acceperit, cum minife- stum sit praemio et mercede paucos qui sinceram fidem non habent potuisse corrumpi, ut clamarent in ecclesia ut ipsum petere viderentur episcopum: omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam communionem in fine talis accipiat; quod si vobis omnibus placet, statuite. Universi dixerunt: Placet. II. Episcopum de provincia ad provinciam non trans- ire nisi fuerit invitatus. Osius episcopus dixit: Illud quoque statutum sit, ut episcopus de sua provincia ad aliam provinciam in qua sint episcopi non transeat, nisi forte a fra- tribus suis invitatus, ne videamur januam chari- tatis clausisse. III. De duobus episcopis unius provincia inter se contentionem habentibus. Osius episcopus dixit: Providendum est etiam ut si in aliqua provincia forte aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, unus e duobus ex alia provincia non advocet episcopos ad judicium.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
