Latin
5.36.17 to 5.36.33
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 5.36.17-33
Unproofread scanNot analysed yet
IV. De episcopo adjudicato. Osius episcopus dixit: Quod si aliquis episcopus adjudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se habere bonam causam, et [E. 3, U. ,ut] iterum judicium renovetur, si vobis placet, sancti Petri apostoli me- moriam honoremus, ut scribatur, vel ab his qui examinarunt, vel etiam ab aliis [Ae. ,illis] episcopis qui in provincia proxima morantur, Romano epi- scopo; et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices; si autem probaverit ta- lem causam ut ea non replicentur que acta sunt, quae decreverit Romanus episcopus confirmata erunt: si ergo hoc omnibus placet, statuatur. Synodus re- spondit… Placet. V. De episcopis a synodo depositis. Gaudentius episcopus dixit: Addendum est, si placet, huic sententiae quam plenam sanctitate protulistis, ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis commo- rantur locis, et proclamaverit agendum sibi esse ne- gotium in urbe Roma; alter episcopus in eadem ca- thedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio Romani episcopi determinata. VI. De quibus supra. Osius episcopus dixit: Si contigerit in una pro- vincia in qua fuerint duo episcopi, unum forte re- manere episcopum, ille vero per negligentiam no- luerit ordinare [episcopum, et populi convenerint, episcopi vicinae provinciae debent illum prius con- venire episcopum qui in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem et hoc justum esse ut et ipse veniat et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit et dissimulaverit nihilque rescripserit, tunc satisfa- ciendum esse populis ut veniant ex vicina provincia et ordinent episcopum; sed iterum licentia danda passim non est. Si enim subito aut vicus aliquis aut modica civitas, cui satis est unus presbyter, voluerit sibi episcopum ordinari ad hoc ut vilescat nomen episcopi et auctoritas, non debent illi ex alia provin- cia invitati facere episcopum, nisi aut in his civita- tibus quae episcopos habuerunt, aut si qua tam pope- losa est civitas vel locus qui mereatur habere epi- scopum.