# Documenta: Graecorum Concilia 5.36.34-42

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 5.36.34 to 5.36.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.34

Synodus respondit: Placet· VII. De episcopis accusatis. Osius episcopus dixit: Et hoc placuit ut si episco- pus accusatus fuerit, et judicaverint congregati epi- scopi regionis illius et de gradu suo dejecerint eum, si appellaverit qui dejectus videtur et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et volue- rit audiri, si justum putaverit ut renovetur examen, scribere episcopis dignetur Romanus episcopus his qui in finitima et propinqua altera provincia sunt, et ipsi diligentes omnia requirant et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum ut e latere suo presbyteros mittat, erit in potestate ipsius quid velit et quid aestimet: et si decreverit mittendos esse qui prae- sentes cum episcopis judicent ut etiam habeant auctoritatem personae illius a quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio; si vero crediderit sufficere episco- pos provinciales ut negotio terminum imponant, fa- ciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit. VIII. Ut episcopi passim ad comitatum non pergant. Osius episcopos dixit: Importunitatis nostrae ni- mia frequentia et injusto judicio petitiones fece- runt nos non tantam habere gratiam aut fiduciam, dum quidam non cessant ad comitatum ire episcopi, et maxime Afri, qui sicuti cognovimus san- ctissimi fratris et coepiscopi nostri Grati salutaria consilia spernant atque contemnant, et non solum ad comitatum multas et diversas Ecclesiae non pro- futuras perferant causas, ut fieri solet, aut oportet, ut aut pauperibus, aut viduis, aut pupillis subveniatur, sed et dignitates saeculares et administrationes qui- busdam postulent. Haec itaque pravitas olim non so- lum murmurationes sed et scandala excitavit: honestum est autem ut episcopus intercessionem suam his praestet, qui aliqua iniqua vi opprimuntur aut si vidua affligitur aut pupillus exspoliatur, tamen et ista omnia, si justam habeant causam et petitionem.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
