# Documenta: Graecorum Concilia 5.36.43-52

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 5.36.43 to 5.36.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.43

Si vobis ergo, fratres charissimi, placet, decernite ne episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi qui re- ligiosissimi imperatoris litteris vel invitati fuerint vel evocati. Sed quoniam saepe contingit ut ad miseri- cordiam Ecclesiae confugiant qui injuriam patiuntur, et qui peccantes in exsilium vel in insulas damnan- tur, aut certe quicunque sententiam excipiunt, ideo- que subveniendum est et sine dubitatione eis petenda per Ecclesiam indulgentia: si ergo hoc vobis placet, statuatur. Universi dixerunt: Placet et constituatur. IX. De quibus supra. Osius episcopus dixit: Haec quoque prudentia ve- stra tractare debet, ut quia decrevistis ne episcopi improbitas notetur ad comitatum pergendo, quicun- que ergo quales superius memoravimus preces ha- buerint vel acceperint, per diaconum suum mittant; quia persona ministri non erit invidiosa, quae cele- rius poterit quae impetraverit referre: et hoc conse- quens esse videtur, ut unusquisque qui preces ha- buerit eas ad fratres et coepiscopos nostros, qui in maxima civitate, id est qui metropoli, consistunt, mittat et illi per suos diaconos destinet, tribuendo commendatitias epistolas pari ratione ad fratres et coepiscopos nostros, qui in ille tempore in his regio- nibus et urbibus morantur, in quibus felix et beatus Augustus rempublicam gubernat. Si vero habet quis episcoporum amicos in palatio qui cupit aliquid quod tamen honestum est impetrare, non prohibea- tur per diaconem suum rogare et significare eis, quos scit benigne intercessione sibi absenti prae- stare posse. Qui vero Romam venerit, sicuti di- ctum est, sanctissimo fratri et coepiscopo nostro Romanae Ecclesiae preces quas habet tradat, ut et ipse prius examinet si honestae et justae sunt, et praestet [U., procuret] diligentiam atque sollicitudi- nem ut ad comitatum perferatur. Universi dixerunt placere sibi et honestum esse consilium.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
