# Documenta: Graecorum Concilia 5.36.53-70

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 5.36.53 to 5.36.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.53

X. De quibus supra. Alipius episcopus dixit: Si propter pupillos et vi- duas vel laborantes, qui causas non iniquas habent, susceperint peregrinationis incommoda, habebunt aliquid justae rationis; nunc vero cum ea postulent, quae sine invidia omnium et reprehensione esse non possunt, non necesse est ire illos ad comitatum. XI. De quibus supra. Gaudentius episcopus dixit: Ea quae salubriter providistis convenientia et aestimatione omnium, ac Deo placitura et hominibus, tenere hactenus fortitudinem possunt, si metus huic sententiae conjunga- tur. Scimus enim etiam ipsi saepissime propter pau- corum impudentiam sacrum ac religiosum sacerdotale nomen fuisse reprehensum. Si igitur aliquis con- tra omnium sententiam nisus voluerit ambitioni ma- gis placere quam Deo, debet scire, causis redditis, honorem atque dignitatem se amissurum. Hoc autem sciri et comperiri poterit, si unusquisque nostrum qui in canali constitutus est, cum progredientem [U., prodientem] episcopum viderit, inquirat transitum ejus, causas videat, quo tendit agnoscat, et si quidem eum agnoverit ire ad comitatum, requirat illud quod superius comprehensum est, ne forte invitatus est [U., sit], ut ei facultas eundi permittatur: sin vero, ut superius meminit sanctitas vestra, propter deside- ria et ambitiones ire ad comitatum tentaverit, neque litteris ejus subscribatur neque in communionem recipiendus est. Si vobis placet, debet omnium sen- tentia confirmari. Universi dixerunt hoc honestum esse et placere sibi constitutionem. XII. De quibus supra. Osius episcopus dixit: Sed et moderatio necessa- ria est, dilectissimi fratres, ne subito adhuc quidam, nescientes quid decretum sit in synodo, ve- nerint subito ad civitates eas quae in canali sunt, de- bet episcopus civitatis ipsius admonere et instruere illum, ut ex eo loco ille mittat diaconem; admonitus tamen ipse redeat ad parochiam suam. XIII. Ut ne ex laico quilibet episcopus ordinetur.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
