Latin
5.36.79 to 5.36.92
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 5.36.79-92
Unproofread scanNot analysed yet
Uni- versi dixerunt placere sibi. XV. De episcopis in aliena provincia possessiones habentibus. Osius episcopus dixit: Quia nihil praetermitti opor- tet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri qui non in ea civitate possident in qua episcopi videntur esse constituti, vel certe parvam rem illic habent ubi habitant, alibi autem idonea praedia habere noscuntur, vel affectiones proximorum quibus indulgeant: hac- tenus igitur eis permitti oportet ut accedant ad pos- sessiones suas et disponant et ordinent fructum la- boris sui, ut post tres Dominicas, id est post septi- manas tres si morari necesse sit, in suis potius fun- dis morentur: et si est proxima civitas in qua pres- byter est, ne sine ecclesia facere videatur Dominicum, accedant, ut nec res ejus domesticae per absentiam ejus detrimentum sustineant, et non frequenter ve- niendo ad aliam civitatem in qua est episcopus, sus- picionem jactantiae et ambitionis incurrant. Universi dixerunt placere sibi. XVI. De clericorum excommunicatione. Osius episcopus dixit: Si hoc quoque omnibus pla- cet, ut sive diaconus, sive presbyter, sive quis clerico- rum ab episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum perexerit episcopum, et scierit ille ad quem confugerit eum ab episcopo suo fuisse abjec- tum; non oportet ut ei communionem indulgeat: quod si fecerit, sciat se convocatis episcopis causas esse dicturum. Universi dixerunt: Hoc statutum et pacem servabit et custodiet concordiam. XVII. Licere clericis, si injuste fuerint excommunicati, vicinos adire episcopos. Osius episcopus dixit: Quid me adhuc moveat re- ticere non debeo: si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum aut diaconum suum et exter- minare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem; et ideo habeat potestatem qui dejectus est, ut finitimos episcopos interpellet, et causa ejus audiatur et dili- gentius tractetur, quia non oportet ei negari audien- tiam roganti;