# Documenta: Graecorum Concilia 5.36.93-108

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 5.36.93 to 5.36.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/5.36.93

et ille episcopus, qui aut juste aut injuste abjecit eum, patienter accipiat ut negotium discutiatur ut vel probetur sententia ejus a plu- rimis vel emendetur. Tamen priusquam omnia di- ligenter et fideliter fuerint examinata, eum qui fue- rat communione separatus, nullus alius debet prae- sumere ut recipiat et communioni societ. Qui autem convenerint ad audiendum, si clericorum esse fasti- dium viderint et superbiam, quia non decet ut episco- pus aut injuriam aut contumeliam patiatur, austerio- ribus eos verbis castigent ut obediant honesta praeci- pienti episcopo; quia sicut ille sincerum amorem debet clericis exhibere et charitatem, ita quoque vi- cissim ministri infucata debent episcopo suo obsequia exhibere. XVIII. Non licere episcopo alterius clericum in sua Ecclesia ordinare. Januarius episcopus dixit: Illud quoque sanctitas vestra statuat, ut nulli episcopo liceat alterius civita- tis ecclesiasticum sollicitare et in sua dioecesi ordi- nare clericum, quia ex his contentionibus solet nasci discordia: et ideo prohibet [B. R., U., prohibeat] omnium sententia ne quis hoc facere audeat. XIX. De quibus supra. Osius episcopus dixit: Et hoc universi constitui- mus, ut quicunque ex alia parochia voluerit alienum ministrum sine consensu episcopi ipsius et sine vo- luntate ordinare, non sit rata ordinatio ejus. Qui- cunque autem hoc usurpaverit, a fratribus et coepi- scopis nostris et admoneri debet et corrigi. XX. Ut extranei clerici apud Thessalonicam non tardent. Aetius episcopus dixit: Non ignoratis quanta et qualis sit Thessalonicensium civitas: saepe ad eam veniunt ex aliis regionibus presbyteri et diaconi, et non sunt contenti ut brevi tempore remorentur aut resideant ibi, aut certe vix post longa spatia ad suam redire cogantur. Universi dixerunt: ea tempo- ra, quae constituta sunt circa episcopos, et erga ho- rum personas observari debent.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
