# Documenta: Graecorum Concilia 6.45.1-9

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 6.45.1 to 6.45.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.45.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.45.1

TRIGINTA ET UNIUS EPISCOPORUM. Sancta et pacatissima synodus in unum congregata his qui per singulas provincias sunt unanimibus san- ctis et consacerdotibus in Domino salutem. Gratia et veritas Jesu Christi Domini et Salvatoris nostri sanctam Antiochenam Ecclesiam visitans et in unum connectens per concordiam pacatissimi Spiritus, multa quidem et alia perfecit: in omnibus autem suggerente sancto et pacifico Spiritu, etiam hoc perfecit, ut quae visa sunt recte constitui cum plu- rima consideratione et judicio una cum omnibus nobis Antiochia ex diversis provinciis in unum col- lectis episcopis, in vestram notitiam deferrentur. Credimus autem gratiae Domini et sancto Spiritui pacis quod et ipsi conspirabitis nobis tanquam in unam fuissetis virtutem, et nobiscum orationibus adnitentes magis muniti, et in Spiritu sancto prae- sentes iisdem ipsis quae definita sunt consentientes et ea quae visa sunt recta roborantes, cum consensu sancti Spiritus consignabitis. Sunt autem praefiniti canones ecclesiastici hi qui infra scripti sunt. In qua synodo fuerunt episcopi: Eusebius, Niceta, An- tiochus, Archelaus, Isicius, Jacobus, Aeneas, Bas- sus, Moyses, Macedonius, Theodorus, alius Theodorus, Paulus, Eustachius, Manicius, Agapius, Alex- ander, Patritius, Petrus, Theodorus, Narcissus, Sy- ricus, Manicius, Aetherius, Magnus, Alipius, Tarcodius, Mantus, Petrus, Anatolius, et Chi- rion, ex provinciis Syriae Coeles, Phoenices, vete- ris Arabiae, Mesopotamiae, Ciliciae, Isauriae: et haec constituerunt quae infra scripta sunt. I. Non licere pascha diverso tempore facere neque cum Judaeis celebrare. Omnes qui audent dissolvere regulam sancti et magni concilii Nicaeni, quod celebratum est in prae- sentia Dei et amantissimi Constantini imperatoris, de sancta et salutari festivitate paschali Salvatoris nostri, excommunicatos et abjectos ab Ecclesia esse debere, maxime si perseverent studio contentionis ad subvertenda ea quae optime constituta sunt: et haec quidem dicta sunt de laicis.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
