# Documenta: Graecorum Concilia 6.46.18-35

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 6.46.18 to 6.46.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.18

Illa autem di- cetur synodus plenaria in qua etiam episcopus metropolitanus adfuerit. XVII. De episcopis qui suscepta manus impositione non acquiescunt suscipere ministerium. Si quis episcopus suscepta manus impositione et deputatus populis praeesse non suscipiat ministerium sacerdotii, nec consentiat abire in Ecclesiam in qua fuerat ordinatus; hunc incommunicabilem esse de- bere, donec coactus consentiat plebem suscipere si- bimet deputatam, aut provinciae plenaria synodus episcoporum de eo aliquid statuat. XVIII. De his quibus supra. Si quis episcopus ordinatus non abierit in parochiam cui ordinatus est, si non suo vitio sed ple- bis forsitan contradictione, hic honorem susceptum retinere debebit et sacerdotio fungi; ita ut nihil molestiae afferat ecclesiae illi in qua fuerat constitutus: exspectare autem eum oportet provinciae plenariam synodum, donec de eo quod competit statuatur. XIX. Non licere sine consilio metropolitani episcopi episcopum ordinare. Episcopum non ordinandum praeter consilium et praesentiam metropolitani episcopi, cui melius erit si ex omni provincia congregentur episcopi: quod si fieri non potest, hi qui adesse non possunt propriis litteris consensum suum de ipso designent, et tunc demum post plurimorum sive praesentiam sive per litteras sententiam consonam ordinetur: quod si aliter quam statuta sunt [U., statutum est] fiat, nihil valere hujusmodi ordinationem. Si vero etiam secun- dum definitas regulas ordinatio celebretur, contradi- cant autem aliqui propter proprias et domesticas si- multates; his contemptis, sententia de eo obtineat plurimorum. XX. Ut bis in anno synodus celebretur. Propter ecclesiasticas causas et quae existunt con- troversias dissolvendas, sufficere visum est bis in anno per singulas provincias episcoporum concilium fieri: semel quidem post tertiam hebdomadam pa- schalis festivitatis, ita ut in quarta hebdomada quae consequitur, id est media Pentecoste, concilium com- pleatur; admoneant autem comprovinciales episcopos hi qui in amplioribus, id est qui in metropolitanis civitatibus degunt: secundum verum concilium Idibus Octubribus habeatur, qui dies apud Graecos Hyperberetaei mensis decimus invenitur.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
