Latin
6.46.60 to 6.46.68
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 6.46.60-68
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si taliter reprehendatur [T. 2, de- prehendatur] episcopus vel hi qui cum ipso sunt pre- sbyteri, quo dicatur haec quae ad Ecclesiam pertinent, sive de agris, sive de aliis quibuscunque ecclesiasticis causis eo sibimet usurpare, pauperes vero necessitate et penuria opprimi, atque ex hoc ipso non solum ecclesiasticae rationi verum etiam dispensatoribus ejus maledictio [AE. ,B. R. ,Τ. 1, 2, maledicta] et re- prehensio augeatur: hos igitur correptionem oportet mereri quae condecet, sancta synodo cognoscente. Eusebius omnibus quae constituta [B. R. ,E. 3, constituerunt] sunt praesens subscripsit. Theodorus, Niceta, Macedonius, Anatolius, Tharcodius [T. 1, 2, Tarchodimantus), Mantus, Aetherius, Narcissus, Alipius, Archelaus, Bassus, Syricus, Eustachius, Mauricius, Hesychius, Manicius, Paulus, et caeteri, quorum nomina in Graeco jam superius continen- tur, consensimus.