Latin
Vii. Concilium Laodicenum. A Laodiceae Sacerdotibus Editum
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 7.52
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. De Cataphrygis ad Ecclesiam venientibus. Eos qui convertuntur ab haeresi quae dicitur Se- cundumphrygas, seque in clero constitutos aestimant, quamvis magni dicantur, hujusmodi cum omni dili- gentia catechizari oportet et baptizari ab Ecclesiae catholicae episcopis et presbyteris. IX. Non debere catholicos in ea quae martyria sua hae- retici dicunt intrare. Non concedendum in coemeteria, vel quae martyria dicuntur, haereticorum catholicos orationis gratia et petendae curationis intrare: sed et qui ierint, si sunt fideles, incommunicabiles factos ad poenitentiam usque ad aliquod temporis redigi: poenitentes autem eos et errasse confessos suscipi oportet. X. Non debere catholicam haereticorum matrimonio sociari. Eos qui ad Ecclesiam pertinent indifferenter filios proprios haereticorum nuptiis minime sociare de- bere. XI. De canonicis ecclesiae. Mulieres, quae apud Graecos presbyterae appellan- tur, apud nos autem viduae seniores, univirae et ma- triculariae appellantur, in ecclesia tanquam ordina- tas constitui non licebit. XII. De ordinandis episcopis cum consilio metropolita- norum et finitimorum episcoporum. Episcopos non oportet praeter judicium metropo- litanorum et finitimorum episcoporum constitui ad Ecclesiae principatum: nec eligantur nisi hi quos multo ante probabilis vita commendat, et nihilominus si in sermone fidei et recta ratione per suam conversationem fuerint comprobati. XIII. Non licere populis ministros altaris eligere. De eo quod non sit electio- nem facere eorum qui altaris ministerio sunt appli- candi XIV. Sanctas oblationes pro eulogiis in festivitate pa- schali ad alias provincias non debere mitti [U. ,G. ,transmitti]. Sanctas oblationes ad vicem eulogiarum per festi- vitatem paschalem ad alias parochias mitti minime oportet.