# Documenta: Graecorum Concilia 7.53

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, Vii. Concilium Laodicenum. A Laodiceae Sacerdotibus Editum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/7.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/7.53

XV. De psalmistis. Non liceat praeter canonicos psalmistas qui pul- pitum ascendunt et de Codice legunt, alium quem- libet in ecclesia psallere. XVI. Ut sanctum Evangelium etiam sabbatis legatur. Sabbatis Evangelia cum aliis Scripturis legenda esse. XVII. Psalmos sparsim non licere confundi. In processionibus non connectere, id est ex diver- sis versibus et sensibus libri in unum canticum mi- nime conjungere [T. 1, conjugere], sed singulorum psalmorum ordinabiliter de medio debere fieri lectionem. XVIII. De orationibus quotidianis. De eo quod semper supplicationes orationum ad horam nonam et vesperam oporteat celebrari. XIX. De ordine orationum catechumenorum atque fide- Lium, et de communione. Quoniam catechumenorum orationem separatim et prius post tractatum episcoporum oporteat celebra- re: quibus egressis orent etiam hi qui in poenitentia sunt constituti, et post manus impositionem, his quoque abscedentibus, tunc fideles orare debebunt, quorum tres orationes fiant: una quidem, id est pri- ma, per silentium, secunda vero et tertia per vocis pronuntiationem, ac tunc demum osculo pacem [T. 2, U., G., osculum pacis] debere dari, et posteaquam presbyteri episcopo pacem dederint, tunc etiam lai- cos dare, et sic oblatio offeratur: solis autem mini- stris altaris liceat ingredi ad altare et communicare. XX. De disciplina atque modestia clericorum. Quoniam non oportet diaconem sedere praesente presbytero, sed ex jussione presbyteri sedeat: si- militer autem honorificetur et diaconus a ministris inferioribus et clericis omnibus. XXI. De ministerio subdiaconorum. Quoniam non oportet ministros licentiam habere in secretarium sive sacrarium, quod Graeci diaconicon [U., diaconion] appellant ingredi, et contingere vasa dominica.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
