# Documenta: Graecorum Concilia 7.55.1-28

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 7.55.1 to 7.55.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/7.55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/7.55.1

XXX. Nulli Christiano licere cum mulieribus la- vacra exero??e. Quoniam non oportet ministros altaris, vel etiam elericos quoslibet aut continentes, sed et omnem omnino Christianum cum mulieribus lavacris uti communibus: haec est enim apud gentiles prima reprehensio. XXXI. De cavendis haereticorum connubiis. Quoniam non oportet cum omnibus haereticis mi- scere connubia, et vel filios vel filias dare, sed po- tius accipere, si tamen profiteantur Christianos se futuros esse catholicos. XXXII. Non licere ab haereticis eulogias accipere. Non oportet haereticorum benedictiones accipere, quoniam istae maledictiones sunt magis quam bene- dictiones. XXXIII. Non debere cum haereticis aut schismaticis orari. Non oportet cum haereticis vel schismaticis orare. XXXIV. Non eundum ad falsos martyres. Non oportet omnem Christianum derelictis martyribus Christi abire ad falsos martyres factos, hi enim alieni a Deο sunt: quicunque autem abire voluerit, anathema sit. XXXV. Non licere Christianis derelicta Ecclesia ad angelos [U., G., angulos] congregationes colligere. Quoniam non oportet Christianos, derelicta Eccle- sia Dei, abire ad angelos [U., G., angulos], idolatriae congregationes facere, quae omnia interdicta sunt: quicunque autem inventus fuerit occulte huic idolatriae va…ans, sit anathema: quoniam derelin- quens Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, accessit ad idola. XXXVI. Non licere clericos magos vel incantatores esse, aut phylacteria facere. Quoniam non oportet ministros altaris aut clericos magos aut incantatores esse, aut facere quae dicuntur phylacteria, quae sunt magna obligamenta anima- rum: hos autem qui talibus rebus utuntur projici ab Ecclesia jussimus. XXXVII. Non licere ab haereticis vel Judaeis fe- riatica quae mittuntur accipere. Non oportet a Judaeis et haereticis feriatica quae mittuntur accipere, neque cum eis dies agere feria- tos. XXXVIII. Non licere a Judaeis azymas [T. 1 azyma] accipere. Non oportet a Judaeis azymas accipere aut com- municare impietatibus eorum.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
