Latin
7.55.29 to 7.55.51
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 7.55.29-51
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIX. Non licere cum paganis festa celebrare. Non oportet cum paganis festa celebrare, aut im- pietatis eorum habere societatem. XL. Episcopos ad synodum vocatos non debere con- temnere. Non oportet vocatos episcopos ad synodum con- temnere, sed abire et aut docere aut doceri quae sunt ad Ecclesiae caeterorumque correctionem. Quod si contempserit, se ipsum videbitur accusasse nisi forte per infirmitatem ire non possit. XLI. Non debere clericum vel laicum sine epistolio pe- regrinari. Non oportet ministrum altaris vel etiam laicum sine canonicis litteris, id eat formata, aliquo pre- ficisci. XLII. Nullum clericum debere sine jussione episcopi peregrinari. Non oportet ministrum altaris vel quemlibet cleri- cum praeter jussionem episcopi ad peregrina [Τ. 2, peregrinationem] proficisci. XLIII. Ministros non debere ab ostiis recedere. Non oportet ministros, id est ostiarios, vel brevi tempore ab ostiis deesse et orationi vacare. XLIV. Non oportere post duas septimanas Quadragesimae aliquem ad baptismum suscipi. Non oportet post duas Quadragesimae hebdomadas quemquam ad baptismum suscipi. XLV. Non debere mulieres ingredi ad altare. Non oportet mulieres ingredi ad altare.