Latin
Viii. Concilium Constantinopolitanum Primum
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 8.4
Unproofread scanNot analysed yet
II. Ut episcopi suas dioeceses gubernent nec ad alienas accedant. Episcopi qui extra dioecesim sunt ad Ecclesias quae extra terminos eorum sunt non accedant, neque confundant et permisceant Ecclesias; sed secundum regulas, Alexandriae quidem episcopi ea quae sunt in Aegypto tantum gubernent; Orientis autem episcopi solius Orientis curam gerant, servatis honoribus primatus Ecclesiae Antiochenae qui in regulis Nicaenae synodi continentur; sed et Asianae [AE. ,Asiae] dioe- cesis episcopi ea quae sunt in Asia et quae ad Asia- nam tantummodo dioecesim pertinent gubernent; Ponti autem episcopi Ponticae tantum dioecesis ha- beant curam; Thraciae vero ipsius tantummodo Thra- ciae.