# Documenta: Graecorum Concilia 8.4

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, Viii. Concilium Constantinopolitanum Primum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/8.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/8.4

II. Ut episcopi suas dioeceses gubernent nec ad alienas accedant. Episcopi qui extra dioecesim sunt ad Ecclesias quae extra terminos eorum sunt non accedant, neque confundant et permisceant Ecclesias; sed secundum regulas, Alexandriae quidem episcopi ea quae sunt in Aegypto tantum gubernent; Orientis autem episcopi solius Orientis curam gerant, servatis honoribus primatus Ecclesiae Antiochenae qui in regulis Nicaenae synodi continentur; sed et Asianae [AE., Asiae] dioe- cesis episcopi ea quae sunt in Asia et quae ad Asia- nam tantummodo dioecesim pertinent gubernent; Ponti autem episcopi Ponticae tantum dioecesis ha- beant curam; Thraciae vero ipsius tantummodo Thra- ciae.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
