Latin
9.11.5 to 9.11.13
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 9.11.5-13
Unproofread scanNot analysed yet
In quo mansuetissimi prin- cipis labor pro rectae fidei pietate praeclaruit in sae- culis omnibus collaudandus, ut eo favente cum Dei praesidio veritas apostolicae fidei bravium victoriae sumeret, divinitusque concessum imperium pietatis insignibus decoraret. Ideoque et vos gloriosissimi Christi Ecclesiae filii, in quibus pietatis desiderium pollet, evangelicae atque apostolicae praedicationi ma- num suffragando porrigite, ut etiam vestras Chri- stianissimas regiones sincerae fidei, quam diligitis, fulgor irradiet, ut apostolicae praedicationi faventes atque collaborantes consortium fidelium apud Deum habere mereamini, ad quem redigitur [U. ,dirigitur] de eo verae confessionis integritas. Quod enim ad nostrum officium quibus animarum dispensatio com- missa est competebat, definitionem sancti concilii sexti per novam indictionem in Constantinopolitana urbe celebrati, et acclamationem universorum reve- rentissimorum episcoporum, quae et prosphoneticus [T. 1, 2, G. ,prosphoneticos] dicitur, sed et edictum fidei a piissimo Augusto nostro serenissimo filio huc destinatum vestris quoque provinciis innotesce- re, per latorem pratentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae Ecclesiae illuc dirigere affectu paterno maturavimus, ut de [T. 1, 2, unde] profe- ctu evangelicae atque apostolicae praedicationis, ut me- rito fidei verae consortes, nobiscum [T. 1, 2, vobis- cum] unanimiter taetemini. Hortati autem sumus re- verendos Ecclesiarum omnium praesules, ut subscri- ptiones [U. ,scriptiones] suas eidem apostolicae atque synodali definitioni subnectant, et utpote pro filiis atque cum filiis patres sua nomina in hujusmodi libro vitae describant, ad laudem fideliter concurren- tium et Christi Evangelio collaborantium et commen- dationem ad Deum, quem tunc mercamur habere propitium dum ejus fidei veritatem immutilatam [T. 1, 2, immutatam] fine tenus conservamus. Incolu- mem gloriam vestram gratia superna custodiat.