Latin
Ix Concilium Constantinopolitanum
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 9.13
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictus presbyter et in Dei nomine electus sanctae sedis apostolicae Petro notario regionario. Juxta quod tuam strenuitatem apostolicae memo- riae dominus Leo papa Hispaniam provinciam ire disposuit ad praecellentissimum et Christianissimum regem et sanctissimos archiepiscopos et Ecclesia- rum omnium praesules ibidem constitutos, simul et gloriosum comitem, pro innotescenda venerabilis sextae synodi definitione, acclamatione quoque quae et prosphoneticus dicitur reverentissimorum episcoporum qui in eodem a Deo congregato concilio con- venerunt ad clementissimum principem, et edicto ejusdem piissimi principis ubique generaliter destinato, pro apostolicae nostrae fidei firmitate cum summo pietatis studio commissum ministerium per- age. Subscriptiones quoque reverentissimorum episcoporum post eamdem synodicam definitionem cum summa sedulitate atque vigilantia procura subjungi, ut et iidem reverentissimi episcopi omnis- que per eos religiosa provincia consortes nobiscum catholicae atque apostolicae traditionis et fidei comprobentur, et apud Deum, ad cujus gloriam laus et stabilitas fidei Christianae redigitur, commendatio eis atque susceptio ad salutem animarum proveniat. Officium proinde pietatis assumptum vigilantia atque solertia [U. ,vigilanti solertia] condecorans festina perficere, quia et tibimetipsi thesaurizas boni operis fructum, et suscipientibus provides coelestis regni beatitudinem perfectamque apostolicae fidei confes- sionem adipisci. Benedictus gratia Dei presbyter et electus sanctae sedis apostolicae subscripsi.