# Documenta: Graecorum Concilia 9.14.9-17

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 9.14.9 to 9.14.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.14.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.14.9

Nunc autem, quod cum gratiarum actione in Deum exsultantes effunur, per novam (T. 1, U., C., nonam] nuper elapsam indictionem piissimus atque Christianissimus noster imo Ecclesiae Dei filius imperator ad apostolicae memoriae nostrum decessorem Agathonem papam atque pontificem scripta imperialia dirigens affatim hortatus est, ut ab hac [T. 1, 2, add. nostra] sancta apostolicae sedis Ecclesia de omnibus adjacentibus ei reverendis conciliis legatos, tam de Ecclesiarum praesulibus quamque de aliis ordinibus ecclesiasticis cum dogmaticis litteris venerabiliumque Patrum li- bris ac testimoniis instructos in regiam Constanti- nopolitanam urbem dirigeret, quod Dei nutu effe- ctum atque perfectum est. Quibus illuc ob hoc ad- ventantibus concilium ex diversis mundi partibus ejus pietas congregavit, et commissae reipublicae curis parum per se positis, in venerando episcopo- rum Patrum [T. 1, 2, fratrum] concilio residens veritatem apostolicae traditionis et rectitudinem fi- dei per sanctas synodos venerabiliumque Patrum testimonia, et assertiones praecessorum nostrorum apostolorum pontificum subtiliter atque attonite examinare fecit, et verae fidei sinceritatem a legatis hujus sanctae apostolicae sedis monstrari, quod per Dei gratiam imperii adnitente praesidio coeptum atque peractum est; et perfectissime claruit verae fidei nostrae veracitas juxta veneranda concilia et proba- bilium Patrum doctrinas, et in uno Domino nostro Jesu Christo filio Dei, eodemque vero Deo atque perfecto, et [eodem homine vero atque perfecto, sicut duas inseparabiliter et inconfuse confitemur naturas, id est divinam et humanam, ita et duas naturales voluntates et duas naturales operationes eum omnes habere praedicemus secundum qualitates ac proprietates in eo concurrentium naturarum; quia sic eum unum Christum unamque personam sanctae Trinitatis esse credimus, ut et divinam et humanam naturam et harum naturarum proprietates inconfuse, indivise et indiminute eum habere prae- dicemus. Verum piissimus imperator gratia sancti Spiritus animatus, et laborem pro Christianae fidei puritate sponte perpessus, Ecclesiam Dei catholi- cam ab erroris haeretici macula summis nixibus pu- rificare molitus est, et quidquid offensionem Christianis populis poterat generare de medio Dei Eccle- siae fecit auferri, omnesque haereticae assertionis auctores venerando censente [U., consentiente] con- cilio condemnati de catholicae Ecclesiae annuntiatione projecti sunt, id est Theodorus Pharanitanus episcopus, Cyrus Alexandrinus, Sergius, Paulus, Pyrrhus et Petrus quondam Constantinopolitani praesules, et una cum eis Honorius Romanus, qui immacula- tam apostolicae traditionis rugulam, quam a prae- cessoribus suis accepit, maculari consensit [U., concessit].

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
