Latin
Ix Concilium Constantinopolitanum
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 9.3
Unproofread scanNot analysed yet
Symbolum Nicoeni concilii trecentorum decem et octo Patrum. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem; omnium visibilium et invisibilium conditorem [T. 1, 2, factorem]: et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, qui natus est ex Patre, unigenitum, hoc est de essentia Patris, Deum de Deo, lumen de lu- mine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt quae in coelo, et quae in terra, propter nos homi- nes et propter nostram salutem descendentem, incar- natumque et humanatum, passum et resurgentem tertia die, et ascendentem in coelos, et venturum ju- dicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum. Eos vero qui dicunt quia erat aliquando quando non erat, et quia ex nihilo factus est vel ex altera sub- stantia vel essentia, dicentes esse aut mutabilem aut vertibilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.