Latin
9.6.1 to 9.6.5
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 9.6.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Secuta vero sancta quinque universalia concilia et sanctos atque probabiles Patres, consonanterque con- fiteri definiens Dominum nostrum Jesum Christum ve- rum Deum nostrum unum de sancta et consubstantiali et vitae originem praebente Trinitate, perfectum in deitate, et perfectum eumdem in humanitate, Deum vere, et hominem vere, eumdem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deita- tem et consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, per omnia similem nobis absque pec- cato, ante saecula quidem ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis autem diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem de Spiritu sancto et Maria virgine proprie et veraciter Dei ge- nitrice secundum humanitatem, unum eumdemque Christum Filium Dei unigenitum in duabus naturis inconfuse, inconvertibiliter, inseparabiliter, indivise cognoscendum, nusquam exstincta harum naturarum differentia propter unionem, salvata magis duntaxat proprietate utriusque naturae et in unam personam et in unam substantiam concurrente, non in duas per- sonas partitum vel divisum, sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum, juxta quod olim prophetae de eo et ipse nos Dominus Jesus Christus edocuit, et sanctorum Patrum nobis tradidit symbolum. Et duas naturales voluntates in eo et duas naturales operationes indi- vise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse secundum sanctorum Patrum doctrinam aequaliter praedicamus, et duas naturales voluntates non contra- rias, absit, juxta quod impii asseverant haeretici; sed sequens humana ejus voluntas et non resistens vel reluctans, sed potius et subjecta divinae ejus atque omnipotenti voluntati. Oportebat enim carnis volun- tatem moveri, subjici vero voluntati divinae juxta sapientissimum Athanasium; sicut enim ejus caro, caro Dei Verbi dicitur et est, ita et naturalis carnis ejus voluntas propria Dei Verbi dicitur et est, sicut ipse ait: Quia descendi de coelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, pro- priam dicens voluntatem quae erat carnis ejus, nam et caro propria ejus facta est.