Latin
9.6.14 to 9.6.15
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 9.6.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
Eos autem qui praesumpserint vel componere fidem aliam vel proferre vel docere vel tradere aliud symbolum volentibus ex gen- tilitate converti ad agnitionem veritatis vel ex ju- daismo sive ex qualibet haerese, seu novitatem vocis sive sermonis adinventionem ad subversionem intro- ducendam eorum quae nunc a nobis determinata sunt; hos, siquidem episcopi existunt aut clerici, alienos esse, episcopos quidem ab episcopatu, cleri- cos vero a clero: si autem monachi existunt vel laici, anathematizari eos.